- PENEUS
- PENEUSfluv. Thessaliae inter Ossam et Olympum decurrens, collibus dextrâ laevaque molliter curvis. Ex Pindo monte oritur, et per Tempe in sinum Pegasicum influit. Ovid. Met. l. 1. v. 568.Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique clauditSilva: vocant Tempe, per quae Penêus ab imoEffusus Pindo spumosis volvitur undis:Deiectuque gravi tenues agitantia fumosNubila conducit, summasque aspergine silvasImpluit, et sonitu plusquam vicina fatigat.Catullus, Epigr. 69. v. 109.Quale ferunt Graii Peneum propter amoenum.Torrens dicitur Senecae, Phoeniss. v. 67.Novâ concurrit Thessalus torrens viâ.Α᾿τγυροδίνης Homero, Il. β. v. 753.Οὐδ᾿ ὅγε Πηνειῷ συμμίσγεται ἀργυροδίνη.Huius fluvii ripâ Daphne in laurum fingitur commutata. Unde Peneia Daphne apud Ovidium, l. 1. Met. v. 452. et Peneia laurus apud Val. Flaccum l. 1. v. 386. Nic. Lloyd. Hodie Salampria Sophiano; Pezin vero Theveto dicitur. Recipit fluvios Ion, Pamissum, Phoenicem. Curalium et Apidanum; dein Larissam rigans, 40. mill. pass. infra ad Ortum, inter Olympum et Ossam, prope Thessalica Tempe in sinum Thermaicum se exonerat, Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.